- BOREUM
- BOREUMpromontor. Hiberniae in ora Boreali. Ptolem. Tellinghead Ortelio. Aliis S. Hellens head. Aliis Capo de Ligra dicitur: Ubi Venicnii populi nunc Cap Enis, in Lagenia provinc. et Comitatu Dungalensi. Baudrand. Item Cyrenae regionis promontor. Capo di Teiones, teste Marmoliô. Eius meminit Mela, l. 1. c. 7. Ptolem. vocat Βόρειον ἄκρον. Strabo etiam μικρὸν ἀκρωτήριον Βόρειον refert, oppositum Cephalis, Procopius Βορεῖον. Attamen nec Melam, nec Plinium ita scripsisse existimo. Antiquissimi codices apud Pomponium Botrion legunt. Apud Plinium vero l. 5. c. 4. ita scribitur in plerisque vetustis exemplaribus; Promunctorium, quod Maiorem(Syrtim) includit, Byrion vocatur. Utrobique scribendum Bryon. Litus quod a Berenice Syrtin versus extenditur, Βρύων αἱγιαλὸς appellatur a Ptolemaeo. In illo est Βόρειον ἄκρον. Idem ergo Borevin et Βρυῶν promontorium. In vulgatis Ptolemaei libris male scribitur Βρύων αἰγιαλός. Veteres Grammatici, qui de differentiis accentuum scripsê, huius quoque litoris meminêre. Aiunt enim Βρυῶν Βρυῶνοςcum pro litore Cyrenaico acciptiur, anflecti. Sed errant. Omnino existimo, litus hoc a copiâ muscimarini Βρυῶν αἰγιαλὸν elle appellatum. Is. Vost. in loc. cit. Melae. Boreum quoque mons Arcadiae Pausaniae, in Arcadic. et tenedi portus Arriano. Dicitur etiam Borion.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.